Testament de Sohier inclus dans l'ouvrage de J.C.D.D. (1661)

Texte latin

(j'ai respecté la graphie des mots du texte de J.C.D.D.: capitales, italiques, parenthèses, abréviations...)

 

In nomine Sante & individue Trinitatis. Amen.

Ego Sohierus, qui nominor Rufus de Viromandia, Castellanus Despauhensis, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Cum non sit in hominis potestate mori, vel vivere, & humanitatis conditio fragilis continuo proclivis sit ad defectum, sciensque quod elemosina cum oratione extinguit peccatum non tantum viventium, sed etiam mortuorum, hinc est quod hoc scripto, universis ultimum voluntatis mee decretum notificari volo. Videlicet quod ego a Deo summo pro peccatis meis veniam contrito corde postulans, trado in perpetuam elemosinam Ecclesie, in qua corpus meum inhumabitur tres markas argenti, & ejusdem ministris duas. Item dono Ecclesie Santi Quintini quinque mea mancipia apud Fervakum, quia ibidem multi Majores mei corpore  requiescunt, & novissime karissimus Pater meus EUDO, cum AVIDA Matre mea dilectissima. Item Ecclesie majori Cameracensi do apud Fontanas, mansum unum cum servis & ancillis, excepto Oitebardo quem liberum fieri volo, quia ibidem filius meus THIEBALDUS Decanum egit, ibidemque cum ipso jacet conjux mea ADELVIA HUGONIS MALOVICINI filia. Item Fratribus Sante +. ab ELLEBAUDO fratre mea nuper fundatis & dotatis (qui dicebatur RUBER) dono & contrado Allodem mei juris apud Kesteniers, & quidquid apud Buicierias jure hereditario possideo. Item Ecclesie Santi Petri ejusdem Civitatis mansum unum cum uno mancipio apud Avesnas oberti. Item Ecclesie Peronensi apud Meulanum mansum unum cum duobus servis & ancilla una. Item Ecclesie & Paupertati Despauhi unam markam, & tres uncias argenti annuatim. Quia autem non satis est Patrifamilias sua dispartire Ecclesijs terrestria, ut mereatur celestia, sed ipsi etiam incumbit pacem domesticam procurare, & conservare, ne per jurgia Deus offendatur, & concordia fratrum violetur, hinc est quod ego idem SOIHIERUS filijs meis, bona que michi Deus largitus est, dispartire ante obitum volui hoc modo. Primo do pro portione hereditaria AMALRICO primogenito meo, dicto RUFO Castellaniam meam Despauhi apud Viromanduos. Item terram meam in Pago Atrebatensi. Item terras de Liramonte, Dolavan, Markonvilla, Berticurte & Huchijs apud eosdem Viromanduos. Item do eodem A. torquem meum majorem aureum, cum gemmis tesselato Majorem meorum Viromandie Comitum scuto insignitum. Preterea do pro portione hereditaria HUGONI dicto SOHIERO secundo genito meo, terras meas de Herijs, Berelgijs, de Irio, Seregno, Malicurte, Cuignicurte, Salicimonte, Tilieto & Hainicurte tam in Pago Cameracensi quam Atreb. Item quintam partem terre mee de Choques, contra A. in dicto Pago Atreb.. Item de prenominato H. alium meum magnum torquem, cum gemmis Parmatica Stella decoratum, mihi a Philippe Rege nostro Augustissimo, solempniter collo aspensum, in cujus facti memoriam, idem Rex voluit, ut ego & heredes mei pro scuto Gentilitio, Unica in posterum dumtaxat Stella publice uteremur. Conjugi autem dicti A. nomine ADE CASTELLANI CAMER. FILIE, & LUCIE WASCONIS DE TOROTA FILIE predicti H. Conjugi, do annulos, armillas, inaures, viriolas, omnesque ornatus gemmarum & auri quibus in diebus suis fuit precincta, & ornata Conjux mea A. Item do BALDUINO dicti A. filio torquem aurem ponderis duarum librarum, tesselato scuto Viromanduorum Comitum ornatum. Item do WALTERO dicti H. primogenito torquem aureum ponderis itidem duarum librarum, aut circiter ab Hug. Capeto Galliarum Monarcha ; OTHONI proavo meo donatum. Item ADE DE CAMBRAIO dicti W. Conjugi do par armillarum ab avia mea ALIDE mihi datum. Item THIOBALDO fratri W. do ensem mihi datum a PETRO dicto SOIHERO  Patrino meo, HERBERTI avi mei Viromanduaorum Principis fratri natu minimo. Item do JOHANNI DE SANTO SIMONE fratris mei EUDONIS agnomine FARINI filio, alium ensem meum. Item do IDE Conjugi dicti THIOB. Hugonis d'Aubeugni dicti Haveti filie, par minimum viriolarum. Quantum a Armigeros, servientesque meos condigne remunerados, debitaque mea solvenda, illa codicillo meo aperui sufficienter. Ad hoc ultimum meum beneplacitum, firmiter meum publicum imprimi jussi sigillum, illudque testium idoneorum autoritate comprobari. S. Gerardi Cam. Epi Cognati mei Reverendissimi. S. Alardi Archidiaconi. S. Hugonis Comitis Viromanduorum. S. Anselmi de Ribaumonte. Walteri Castellani. Walteri Duacensis. Hugonis de Houdeng. Walteri de Perona. Manassis de Buthunia Cognatorum meorum. S. Walteri de Tonitru. Razonis. Onulfi. Anselmi Casatorum Epi. Actum Cameraci Anno Domini M° Octuagesimo. Presulatus Domini G. quarto. Regni vero P. Francorum Regis Aug. decimo octavo.

Aufridus Archicapellanus recognovit.

 

 

 


Différences avec le texte transmis par Arnaud Godet

 

En bleu : passages ou mots absents dans le texte transmis par Arnaud Godet

En rouge : mots différents dans le texte transmis par Arnaud Godet

(j'ai respecté la graphie des mots du texte de J.C.D.D.: capitales, italiques, parenthèses, abréviations...)

 

In nomine Sante & individue Trinitatis. Amen.

Ego Sohierus, qui nominor Rufus de Viromandia, Castellanus Despauhensis, tam futuris quam presentibus in perpetuum (in futurum). Cum non sit in hominis potestate mori, vel vivere, & humanitatis conditio fragilis continuo proclivis sit ad defectum, sciensque quod elemosina cum oratione extinguit peccatum non tantum viventium, sed etiam mortuorum, hinc est quod hoc scripto, universis ultimum voluntatis mee decretum notificari volo. Videlicet quod ego a Deo summo pro peccatis meis veniam contrito corde postulans, trado in perpetuam elemosinam Ecclesie, in qua corpus meum inhumabitur tres markas argenti, & ejusdem ministris duas. Item dono Ecclesie Santi Quintini quinque mea mancipia apud Fervakum, quia (qui) ibidem multi Majores mei corpore (corpora) requiescunt, & novissime karissimus Pater meus EUDO, cum AVIDA Matre mea dilectissima. Item Ecclesie majori Cameracensi (Camiracensi) do apud Fontanas, mansum unum cum servis & ancillis, excepto Oitebardo (Oiteberto) quem liberum fieri volo, quia ibidem filius meus THIEBALDUS Decanum egit, ibidemque cum ipso jacet conjux mea ADELVIA HUGONIS MALOVICINI filia. Item Fratribus Sante +. ab ELLEBAUDO fratre mea nuper fundatis & dotatis (qui dicebatur RUBER) dono & contrado Allodem mei juris apud Kesteniers, & quidquid apud Buicierias jure hereditario possideo. Item Ecclesie Santi Petri ejusdem Civitatis mansum unum cum uno mancipio apud Avesnas oberti. Item Ecclesie Peronensi apud Meulanum mansum unum cum duobus servis & ancilla una. Item Ecclesie & Paupertati Despauhi unam markam, & tres uncias argenti annuatim. Quia autem non satis est Patrifamilias sua dispartire Ecclesijs terrestria, ut mereatur celestia, sed ipsi etiam incumbit pacem domesticam procurare, & conservare, ne per jurgia Deus offendatur, & concordia fratrum violetur, hinc est quod ego idem SOIHIERUS (Sohierus) filijs meis, bona que michi Deus largitus est, dispartire ante obitum volui hoc modo. Primo (primum) do pro portione hereditaria AMALRICO primogenito meo, dicto RUFO Castellaniam meam Despauhi apud Viromanduos. Item terram meam in Pago Atrebatensi. Item terras de Liramonte, Dolavan, Markonvilla, Berticurte & Huchijs apud eosdem Viromanduos. Item do eodem (eidem) A. torquem meum majorem aureum, cum gemmis tesselato Majorem meorum Viromandie Comitum scuto insignitum. Preterea do pro portione hereditaria HUGONI dicto SOHIERO secundo genito meo, terras meas de Herijs, Berelgijs, de Irio, Seregno, Malicurte, Cuignicurte, Salicimonte, Tilieto & Hainicurte tam in Pago Cameracensi quam Atreb. (Atrebatensi). Item quintam partem terre mee de Choques, contra A. in dicto Pago Atreb. (Atrebatensi). Item de (do) prenominato H. alium meum magnum torquem (aureum), cum gemmis Parmatica Stella decoratum, mihi a Philippe Rege nostro Augustissimo, solempniter collo aspensum, in cujus facti memoriam, idem Rex voluit, ut ego & heredes mei pro scuto Gentilitio, Unica in posterum dumtaxat Stella publice uteremur. Conjugi autem dicti A. nomine ADE CASTELLANI CAMER. FILIE, & LUCIE WASCONIS DE TOROTA FILIE predicti H. Conjugi, do annulos, armillas, inaures, viriolas, omnesque ornatus gemmarum & auri quibus in diebus suis fuit (fecit) precincta, & ornata (Karissima) Conjux mea A. Item do BALDUINO dicti A. filio torquem aurem (aureum) ponderis duarum librarum, tesselato scuto Viromanduorum Comitum ornatum. Item do WALTERO dicti H. primogenito torquem aureum ponderis itidem duarum librarum, aut circiter ab Hug. (Hugoni) Capeto Galliarum Monarcha ; OTHONI proavo meo donatum. Item ADE DE CAMBRAIO dicti W. Conjugi do par armillarum ab avia mea ALIDE mihi datum. Item THIOBALDO fratri W. do ensem mihi datum a PETRO dicto SOIHERO (Sohiero) Patrino meo, HERBERTI avi mei Viromanduaorum Principis fratri natu minimo. Item do JOHANNI DE SANTO SIMONE fratris mei EUDONIS agnomine FARINI filio, alium ensem meum. Item do IDE Conjugi dicti THIOB. (Thiobaldi) Hugonis d'Aubeugni (d'Aubegni) dicti Haveti filie, par minimum viriolarum. Quantum a Armigeros, servientesque meos condigne remunerados, debitaque mea solvenda, illa codicillo meo aperui sufficienter. Ad hoc ultimum meum beneplacitum, firmiter meum publicum imprimi jussi sigillum, illudque testium idoneorum autoritate (auctoritate) comprobari. S. Gerardi Cam. Epi Cognati mei Reverendissimi. S. Alardi Archidiaconi. S. Hugonis Comitis Viromanduorum. S. Anselmi de Ribaumonte. Walteri Castellani. Walteri Duacensis. Hugonis de Houdeng. Walteri de Perona. Manassis de Buthunia Cognatorum meorum. S. Walteri de Tonitru. Razonis. Onulfi. Anselmi Casatorum Epi. Actum Cameraci Anno Domini M° Octuagesimo (MLXXX). Presulatus Domini G. quarto. Regni vero P. Francorum Regis Aug. decimo octavo.

Aufridus Archicapellanus recognovit.

 


retour chez les SOHIER     back to the SOHIER    terug naar de SOHIER



Rentabilisez efficacement votre site